← [[ei-la-05|Quattuor Concessiones Generaliores]] | [[enchiridion-indulgentiarum|Enchiridion Indulgentiarum]] | [[ei-la-08|Aliae Concessiones]] → # Concessiones Generales # **I** **Conceditur indulgentia partialis christifideli qui, in officiis suis gerendis et vitae aerumnis tolerandis, animum ad Deum humili fiducia erexerit, addita, etiam tantum mente, pia aliqua invocatione.**<sup>3</sup> *Hac prima concessione christifideles ad exsequendum mandatum Christi: « Oportet semper orare et non deficere »* <sup>4 </sup> *quasi manu ducuntur et simul monentur sua cuiusque officia ita peragere ut unionem cum Christo servent et augeant.* *Quae quidem mens Ecclesiae, indulgentiam concedentis, optime illustratur adductis sequentibus locis ex S. Scriptura:* « Petite et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit et qui quaerit, invenit et pulsanti aperietur ».<sup>5</sup> « Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem ».<sup>6</sup> « Attendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in... curis huius vitae... Vigilate itaque omni tempore orantes ».<sup>7</sup> « Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus ».<sup>8</sup> « Spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes ».<sup>9</sup> « Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite ».<sup>10</sup> « Per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus Sanctis ».<sup>11</sup> « Et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu, gratias agentes Deo Patri per ipsum ».<sup>12</sup> « Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione ».<sup>13</sup> « Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite ».<sup>14</sup> *Et in actis Concilii Vaticani II legitur:* « Omnes igitur christifideles in vitae suae conditionibus, officiis, vel circumstantiis, et per illa omnia, in dies magis sanctificabuntur, si cuncta e manu Patris caelestis cum fide suscipiunt et voluntati divinae cooperantur, caritatem qua Deus dilexit mundum in ipso temporali servitio omnibus manifestando ».<sup>15</sup> « Haec vita intimae unionis cum Christo in Ecclesia alitur subsidiis spiritualibus, quae... sunt... ita a laicis adhibenda ut hi, dum ipsa mundi officia in ordinariis vitae condicionibus recte adimplent, unionem cum Christo a vita sua non separent, sed suum opus iuxta voluntatem Dei exercentes in ipsa percrescant... Neque curae familiares neque negotia saecularia extranea debent esse a spirituali vitae ratione, iuxta illud Apostoli: “Omne quodumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum” <sup>16</sup> ».<sup>17</sup> « Discidium... inter fidem quam profitentur et vitam quotidianam multorum, inter graviores nostri temporis errores recensendum est... Ne igitur perperam inter se opponantur activitates professionales et sociales ex una parte, vita religiosa ex altera... Gaudeant potius christiani, exemplum Christi secuti, qui fabrilem artem exercuit, se omnes suas navitates terrestres exercere posse, conatus humanos, domesticos, professionales, scientificos vel technicos in unam synthesim vitalem cum bonis religiosis colligendo, sub quorum altissima ordinatione omnia in Dei gloriam coordinantur ».<sup>18</sup> # **II** **Conceditur indulgentia partialis christifideli qui, spiritu fidei ductus, in servitium fratrum necessitate laborantium, se ipsum vel bona sua misericordi animo impenderit.**<sup>19</sup> *Christifidelis hac indulgentiae concessione allicitur ut, exemplum et mandatum Christi Iesu sequens,*<sup>20</sup> *opera caritatis seu misericordiae frequentius peragat.* *Non omnia tamen caritatis opera indulgentia ditantur, sed tantum quae fiunt « in servitium fratrum necessitate laborantium », uti qui cibo vel veste pro corpore aut institutione vel solacio pro animo indigent.* « Esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere, hospes eram et collegistis me, nudus et operuistis me, infirmus et visitastis me, in carcere eram et venistis ad me... Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis ».<sup>21</sup> « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem ».<sup>22</sup> « Qui tribuit in simplicitate... qui miseretur in hilaritate... caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes, sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes... necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes ».<sup>23</sup> « Et si distribuero in cibos omnes facultates meas... caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest ».<sup>24</sup> « Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei ».<sup>25</sup> « Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos ».<sup>26</sup> « A Deo edocti estis ut diligatis invicem ».<sup>27</sup> « Caritas fraternitatis maneat ».<sup>28</sup> « Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo ».<sup>29</sup> « Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius ».<sup>30</sup> « In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles, non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis ».<sup>31</sup> « Curam omnem subinferentes ministrate... in pietate... amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem ».<sup>32</sup> « Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? Filioli, non diligamus verbo nec lingua, sed in opere et veritate ».<sup>33</sup> « Ubicumque versantur qui cibo potuque, vestitu, domo, medicinis, opere, instructione, facultatibus ad vitam vere humanam ducendam necessariis carent, aerumnis vel infirma valetudine cruciantur, exilium vel carcerem patiuntur, ibi eos christiana caritas debet quaerere et invenire, impensa cura solari et praestitis auxiliis sublevare... Quo huiusmodi caritatis exercitium omni exceptione maius sit et tale appareat in proximo consideretur imago Dei ad quam creatus est, et Christus Dominus cui re vera offertur quidquid indigenti donatur ».<sup>34</sup> « Cum caritatis et misericordiae opera praeclarissimum testimonium christianae vitae offerant, formatio apostolica ad haec quoque exercenda adducere debet, ut discant christifideles ab ipsa pueritia fratribus compati eisque indigentibus generoso animo subvenire ».<sup>35</sup> « Christiani, memores verbi Domini “in hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem”,<sup>36</sup> nihil ardentius optare possunt quam ut hominibus mundi huius temporis semper generosius et efficacius inserviant... Vult autem Pater ut in omnibus hominibus Christum fratrem agnoscamus et efficaciter diligamus, tam verbo quam opere ».<sup>37</sup> # **III** **Conceditur indulgentia partialis christifideli qui a re licita et sibi grata, in spiritu paenitentiae, sponte abstinuerit.**<sup>38</sup> *Haec autem concessio prorsus convenit nostris temporibus in quibus, praeter legem, ceterum sat mitem, abstinentiae a carnibus et ieiunii, omnino expedit ut fideles ad sese paenitentia exercendos excitentur.*<sup>39</sup> *Christifidelis ita impellitur ut, suas cupiditates refrenans, discat corpus suum in servitutem redigere et Christo pauperi et patienti se conformare.*<sup>40</sup> *Abstinentia vero praestantior erit si coniungatur caritati, iuxta verba S. Leonis M.: « Impendamus virtuti, quod subtrahimus voluptati. Fiat refectio pauperum abstinentia ieiunantis ».*<sup>41</sup> « Si quis vult post me venire, abneget seipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me ».<sup>42</sup> « Si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis ».<sup>43</sup> « Si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis ».<sup>44</sup> « Si tamen compatimur, ut et conglorificemur ».<sup>45</sup> « Omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aërem verberans; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ».<sup>46</sup> « Semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur ».<sup>47</sup> « Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus ».<sup>48</sup> « Abnegantes... saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo ».<sup>49</sup> « Sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes ».<sup>50</sup> « Peculiari sollicitudine in sacerdotali oboedientia, in pauperis vitae ratione et in sui abnegandi spiritu ita excolantur, ut etiam ea quae licita sunt..., prompte abdicare et Christo crucifixo se conformare assuescant ».<sup>51</sup> « Fideles vero, vi regalis sui sacerdotii, in oblationem Eucharistiae concurrunt, illudque in sacramentis suscipiendis, in oratione et gratiarum actione, testimonio vitae sanctae, abnegatione et actuosa caritate exercent ».<sup>52</sup> « In variis vitae generibus et officiis una sanctitas excolitur ab omnibus, qui a Spiritu Dei aguntur, atque voci Patris oboedientes Deumque Patrem in spiritu et veritate adorantes, Christum pauperem, humilem, et crucem baiulantem sequuntur, ut gloriae Eius mereantur esse consortes ».<sup>53</sup> « Omnes fideles cohortatur Ecclesia ut, praeter incommoda et iacturas, quae cotidianae vitae rationi comitantur, divino paenitentiae praecepto corpus quoque nonnullis castigationis actibus affligendi obtemperent... Ecclesia cupit significare tres esse modos praecipuos, antiquitus traditos, quibus divino paenitentiae praecepto satisfieri possit: scilicet precationem, ieiunium, opera caritatis, quamvis praesertim abstinentiam a carne et ieiunium tuita sit. Hae paenitentiae agendae rationes omnibus aetatibus fuerunt communes; nostris tamen temporibus peculiares afferuntur causae ob quas, pro variis locorum adiunctis, certus quidam paenitentiae modus prae ceteris urgeatur. Itaque apud gentes, quae maiore oeconomicorum bonorum copia fruuntur, urgeatur testimonium abnegationis, ne christifideles ad hoc saeculum conformentur, simulque urgeatur testimonium caritatis erga fratres, etiam dissitas regiones inhabitantes, qui paupertate et fame vexentur ».<sup>54</sup> # **IV** **Conceditur indulgentia partialis christifideli qui apertum testimonium fidei coram aliis, in pecularibus quotidianae vitae adiunctis, sponte reddiderit.** *Concessio haec christifidelem incitat ad fidem suam coram aliis aperte profitendam, in Dei gloriam et Ecclesiae aedificationem.* *S. Augustinus scripsit: « Sit tamquam speculum tibi Symbolum tuum. Ibi te vide, si credis omnia quae te credere confiteris, et gaude quotidie in fide tua ».*<sup>55</sup> *Vita christiana uniuscuiusque diei erit ergo velut « Amen » concludens « Credo » professionis fidei nostri Baptismatis.*<sup>56</sup> « Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis ».<sup>57</sup> « Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ».<sup>58</sup> « Eritis mihi testes ».<sup>59</sup> « Cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem ».<sup>60</sup> « Multitudinis autem credentium erat cor et anima una... Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis ».<sup>61</sup> « Fides vestra annuntiatur in universo mundo ».<sup>62</sup> « Quia si confitearis in ore tuo: *“Dominum Iesum!”*, et in corde tuo credideris... salvus eris. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem ».<sup>63</sup> « Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus ».<sup>64</sup> « Noli... erubescere testimonium Domini nostri ».<sup>65</sup> « Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator; si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine ».<sup>66</sup> « Quisquis confessus fuerit: “Iesus est Filius Dei”, Deus in ipso manet, et ipse in Deo ».<sup>67</sup> « Ut vero caritas tamquam bonum semen in anima increscat et fructificet, unusquisque fidelis debet verbum Dei libenter audire Eiusque voluntatem, opitulante Eius gratia, opere complere, sacramentis, praesertim Eucharistiae, et sacris actionibus frequenter participare, seseque orationi, sui ipsius abnegationi, fraterno actuoso servitio et omnium virtutum exercitationi constanter applicare ».<sup>68</sup> « Christifideles ut singuli ad apostolatum exercendum in variis suae vitae condicionibus vocati sunt; meminerint tamen hominem natura sua socialem esse... Quapropter christifideles apostolatum suum exerceant, in unum conspirantes. Sint apostoli tam in suis communitatibus familiaribus, quam in paroeciis et dioecesibus, quae ipsae exprimunt indolem communitariam apostolatus, atque in liberis coetibus in quos se congregare statuerint ».<sup>69</sup> « Ipsa autem socialis hominis natura exigit, ut homo internos religionis actus externe exprimat, cum aliis in re religiosa communicet, suam religionem modo communitario profiteatur ».<sup>70</sup> « Non sufficit ut populus christianus praesens sit et constitutus in aliqua gente, nec sufficit ut apostolatum exempli exerceat; ad hoc constituitur, ad hoc praesens est, ut concivibus non-christianis Christum verbo et opere annuntiet eosque iuvet ad plenam Christi receptionem ».<sup>71</sup> --- (1) Cf. *1 Cor* 10,31; *Col* 3,17; AA 2-4, 13. (2) Cf. LG 39, 40-42. (3) Cf. SPA, Decr. *Pia oblatio quotidiani laboris Indulgentiis ditatur*, 25 nov. 1961 (*AAS* 53 \[1961\] 827); Decr. *Pia oblatio humani doloris Indulgentiis ditatur*, 4 iun. 1962 (*AAS* 54 \[1962\] 475); EI 1968 et 1986, conc. gen. I. (4) *Lc* 18,1. (5) *Mt* 7,7-8. (6) *Mt* 26,41. (7) *Lc* 21,34.36. (8) *Act* 2,42. (9) *Rom* 12,12. (10) *1 Cor* 10,31. (11) *Eph* 6,18. (12) *Col* 3,17. (13) *Col* 4,2. (14) *1 Thess* 5,17-18. (15) LG 41. (16) *Col* 3,17. (17) AA 4. (18) GS 43. (19) Cf. SPA, *Indulgentiae apostolicae* (AAS 55 \[1963\] 657-659); EI 1968 et 1986, conc. gen. II. (20) Cf. *Io* 13,15; *Act* 10,38. (21) *Mt* 25,35-36.40; cf. etiam *Tob* 4,7-8; *Is* 58,7. (22) *Io* 13,34-35. (23) *Rom* 12,8.10-11.13. (24) *1 Cor* 13,3. (25) *Gal* 6,10. (26) *Eph* 5,2. (27) *1 Thess* 4,9. (28) *Heb* 13,1. (29) *Iac* 1,27; cf. *Iac* 2,15-16. (30) *1 Pe* 1,22. (31) *1 Pe* 3,8-9. (32) *2 Pe* 1,5.7. (33) *1 Io* 3,17-18. (34) AA 8. (35) AA 31 c. (36) *Io* 13,35. (37) GS 93. (38) EI 1968 et 1986, conc. gen. III. (39) Cf. Paen III, c. (40) Cf. *Mt* 8,20; 16,24. (41) *Sermo 13* (alias: 12) *De ieiunio decimi mensis*, 2 (PL 54, 172). (42) *Lc* 9,23: cf. *Lc* 14,27. (43) *Lc* 13,5; cf. *Lc* 13,3. (44) *Rom* 8,13. (45) *Rom* 8,17. (46) *1 Cor* 9,25-27. (47) *2 Cor* 4,10. (48) *2 Tim* 2,11-12. (49) *Tit* 2,12. (50) *1 Pe* 4,13. (51) OT 9. (52) LG 10. (53) LG 41. (54) Paen III c. (55) *Sermo* 58, 11, 13 (PL 38, 399). (56) Cf. CCE 1064. (57) *Mt* 10,32. (58) *Lc* 11,28. (59) *Act* 1,8. (60) *Act* 2,46. (61) *Act* 4,32-33. (62) *Rom* 1,8. (63) *Rom* 10,9-10. (64) *1 Tim* 6,12. (65) *2 Tim* 1,8. (66) *1 Pe* 4,15-16. (67) *1 Io* 4,15. (68) LG 42. (69) AA 18. (70) DH 3. (71) AG 15. \*\*\* --- ![[maps/bibliography#^biblio-ei]]